Hľadaný výraz: Lv 15,19-23, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
19 Mulier, quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur. Omnis, qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum; 20 et in quo iacuerit vel sederit diebus separationis suae, polluetur. 21 Qui tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. 22 Omne vas, super quo illa sederit, quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum. 23 Et quicumque tetigerit omne, quod fuerit super lectum vel supellectilem, in qua illa sederit, immundus erit usque ad vesperum.

1

mail   print   facebook   twitter